Page 12 - Revue.cdr
P. 12
ème
67 Convention nationale
Le Velum
L’ espace d’exposition
Un lieu d’échange et de rencontres
Ob haec et huius modi multa, quae
cernebantur in paucis, omnibus timeri sunt
coepta. et ne tot malis dissimulatis paulatimque
serpentibus acervi crescerent aerumnarum,
nobilitatis decreto legati mittuntur:
Praetextatus ex urbi praefecto et ex vicario
Venustus et ex consulari Minervius oraturi, ne
delictis supplicia sint grandiora, neve senator
quisquam inusitato et inlicito more tormentis
exponeretur.
Alios autem dicere aiunt multo etiam
inhumanius (quem locum breviter paulo ante
perstrinxi) praesidii adiumentique causa, non
benevolentiae neque caritatis, amicitias esse
expetendas; itaque, ut quisque minimum
firmitatis haberet minimumque virium, ita
amicitias appetere maxime; ex eo fieri ut
mulierculae magis amicitiarum praesidia
quaerant quam viri et inopes quam opulenti et
calamitosi quam ii qui putentur beati.
Hae duae provinciae bello quondam piratico
catervis mixtae praedonum a Servilio pro
consule missae sub iugum factae sunt
vectigales. et hae quidem regiones velut in
prominenti terrarum lingua positae ob orbe eoo
monte Amano disparantur.
Et hanc quidem praeter oppida multa duae
civitates exornant Seleucia opus Seleuci regis,
et Claudiopolis quam deduxit coloniam
Claudius Caesar. Isaura enim antehac nimium
potens, olim subversa ut rebellatrix interneciva
aegre vestigia claritudinis pristinae monstrat
admodum pauca.
Urbibus decorata magnis et pulchris; in quibus
amoenitate celebritateque nominum Tyros
excellit, Sidon et Berytus isdemque pares
Emissa et Damascus saeculis condita priscis.
Revue Convention Nationale 2018 - N°000 // .12