Page 112 - Guerra civil
P. 112

CAYO  JULIO  CÉSAR

           haec  erat  summa:            3  Caesar  in  Galliam  reuerteretur,

           Arimino  excederet,  exercitus  dimitteret;  quae  si  fecisset,

           Pompeium  in  Hispanias  iturum.               4  Interea,  quoad  fides
           esset data  Caesarem  facturum quae polliceretur, non inter­

           missuros  consules  Pompeiumque dilectus.



              XI.       1  Erat  iniqua  condicio  postulare  u t1  Caesar

           Arimino excederet atque in prouinciam reuerteretur, ipsum

           et prouincias et legiones alienas tenere;  exercitum  Caesaris
           uelle  dimitti,  dilectus  habere;          2  polliceri  se  in  prouin­

           ciam  iturum  neque  ante  quem  diem2  iturus  sit  definire,

           ut,  si peracto  consulatu  Caesaris non profectus esset,  nulla
           tamen mendaci  religione obstrictus uideretur;                  3  tempus

           uero conloquio non dare 3  neque accessurum polliceri mag­

           nam  pacis  desperationem  ad ferebat.               4  Itaque  ab  Ari­
           mino  M.  Antonium  cum  cohortibus  v  Arretium  mittit;

           ipse  Arimini  cum  duabus  [legionibus]  subsistit,  ibique

           dilectum  habere  instituit;  Pisaurum,  Fanum,  Anconam
           singulis  cohortibus  occupat.




              XII.       1  Interea  certior  factus  Iguuium  Thermum
           praetorem  cohortibus  v  tenere,  oppidum  munire,  omnium-

           que esse  Iguuinorum  optimam  erga  se uoluntatem,  Curio­

           nem  cum  tribus  cohortibus  quas  Pisauri  et  Arimini

           habebat mittit.         2  Cuius  aduentu cognito  diffisus  muni­

           cipii  uoluntati  Thermus  cohortes  ex  urbe  reducit  et pro­

            fugit.  Milites  in  itinere  ab  eo  discedunt  ac  domum  reuer-


                                                 11
   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117