Page 114 - Guerra civil
P. 114

CAYO  JULIO  CÉSAR


            tuntur.       3  Curio  summa  omnium  uoluntate  Iguuium

            recipit.  Quibus  rebus  cognitis,  confisus  municipiorum
            uoluntatibus  Caesar  cohortes  legionis  xm   ex  praesidiis

            deducit  Auximumque  proficiscitur;  quod  oppidum  Attius

            cohortibus  introductis  tenebat,  dilectumque  toto  Piceno
            circummissis  senatoribus 1  habebat.



               XIII.       1  Aduentu  Caesaris cognito, decuriones Auxi­

            mi  ad  Attium  Varum  frequentes  conueniunt;  docent  sui
            iudicii  rem  non  esse;  neque  se  neque  reliquos  municipes

            pati  posse  C.  Caesarem  imperatorem,  bene  de  re  publica

            meritum,  tantis  rebus  gestis,  oppido  moenibusque  prohi­
            beri;  proinde  habeat  rationem  posteritatis  et  periculi  sui.

            2  Quorum  oratione permotus  Varus  praesidium quod  in­

            troduxerat  ex  oppido  educit  ac  profugit.                3  Hunc  ex

            primo  ordine  pauci  Caesaris  consecuti  milites  consistere

            coegerunt.        4  Commisso proelio, deseritur a suis Varus;
            nonnulla  pars  militum  domum  discedit;  reliqui  ad  Caesa­

            rem perueniunt,  atque  una  cum  iis  deprensus  L.  Pupius,

            primi  pili  centurio,  adducitur,  qui  hunc  eundem  ordinem

            in exercitu Cn.  Pompei antea  duxerat.               5  At  Caesar mi­
            lites  Attianos  conlaudat,  Pupium  dimittit,  Auximatibus

            agit gratias  seque eorum  facti memorem  fore pollicetur.



               XIV.        1  Quibus  rebus  Romam  nuntiatis,  tantus  re­

            pente terror inuasit ut, cum Lentulus consul ad aperiendum

            aerarium uenisset ad pecuniamque Pompeio ex senatus con-


                                                 12
   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119