Page 170 - Guerra civil
P. 170
CAYO JULIO CÉSAR
timore aggressi quam magnum numerum iumentorum
atque hominum intercipiunt cohortibusque caetratis subsi
dio missis scienter in duas partes sese distribuunt, alii ut
praedae praesidio sint, alii ut uenientibus resistant atque
eos propellant, 2 unamque cohortem quae temere ante
ceteras extra aciem procurrerat seclusam ab reliquis cir-
cumueniunt atque interficiunt, incolumesque cum magna
praeda eodem ponte in castra reuertuntur.
LVI. 1 Dum haec ad Ilerdam geruntur, Massilienses
usi L. Domiti consilio nauis longas expediunt numero
xvii, quarum erant xi tectae. 2 Multa huc minora
nauigia addunt ut ipsa multitudine nostra classis terreatur.
Magnum numerum sagittariorum, magnum Albicorum, de
quibus supra demonstratum est, imponunt atque hos prae
miis pollicitationibusque incitant. 3 Certas sibi deposcit
nauis Domitius atque has colonis pastoribusque quos secum
adduxerat complet. 4 Sic omnibus rebus instructa classe
magna fiducia ad nostras nauis procedunt quibus praeerat
D. Brutus. Hae ad insulam quae est contra Massiliam
stationes obtinebant.
LVII. 1 Erat multo inferior numero nauium Brutus;
sed electos ex omnibus legionibus fortissimos uiros, ante
signanos, centuriones, Caesar ei classi attribuerat, qui sibi
id muneris depoposcerant. 2 Hi manus ferreas atque
harpagones parauerant magnoque numero pilorum, tragu
larum reliquorumque telorum se instruxerant. Ita, cognito
hostium aduentu, suas naues ex portu educunt, cum Massi-
40