Page 166 - Guerra civil
P. 166

CAYO  JULIO  CÉSAR


            imperium certum,  cum  suo quisque  consilio uteretur atque
           omnes  sine  timore  iter  facerent  usi1  superiorum  tem­

            porum  atque  itinerum  licentia.              3  Erant2  complures
           honesti  adulescentes,  senatorum  filii  et  ordinis  equestris;

            erant  legationes  duitatum;  erant  legati  Caesaris.  Hos

            omnis  flumina  continebant.           4  Ad hos  opprimendos  cum
           omni  equitatu  tribusque  legionibus  Afranius  de  nocte8

            proficiscitur inprudentisque ante missis  equitibus aggredi­
            tur.  Celeriter sese tamen  Galli  equites  expediunt proelium-

            que  committunt.          5  Ii,  dum  pari  certamine  res  geri

            potuit,  magnum  hostium  numerum  pauci  sustinuere;  sed,
            ubi  signa  legionum appropinquare coeperunt,  paucis  amis­

            sis  sese  in  proximos  montes  conferunt.             6  Hoc  pugnae
            tempus  magnum  attulit  nostris  ad  salutem  momentum;

            nacti  enim  spatium  se  in  loca  superiora  receperunt.  Desi­

            derati  sunt eo  die  sagittarii  circiter  cc, equites  pauci,  calo­
            num 4  atque  impedimentorum  non  magnus  numerus.



               LII.      1  His  tamen  omnibus 1  annona  creuit; 2  quae

            fere  res  non  solum  inopia  praesentis,8  sed  etiam  futuri
            temporis  timore  ingrauescere consueuit.               2  Iamque ad 4

            Lin  singulos  modios  annona  peruenerat,  et  militum  uires
            inopia  frumenti  deminuerat,  atque  incommoda  in  dies

            augebantur;         3  et  tam  paucis  diebus  magna  erat  rerum

            facta  commutatio  ac  se  Fortuna  inclinauerat,  u t5  nostri
            magna  inopia  necessariarum  rerum  conflictarentur,  illi

            omnibus  abundarent  rebus  superioresque  haberentur.

            4  Caesar iis ciuitatibus quae ad eius amicitiam accesserant


                                                38
   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171