Page 164 - Guerra civil
P. 164

CAYO  JULIO  CÉSAR


           poterat  esse  inope  re  subsidium,  propter  bellum  finitimae
           ciuitates  longius  remouerant.             7  Qui  erant  pabulandi

           aut  frumentandi  causa  progressi,  hos  leuis  armaturae
           Lusitani  peritique  earum  regionum  caetrati  citerioris
           Hispaniae  consectabantur;  quibus  erat  procliue  tranare
           flumen,  quod consuetudo  eorum  omnium  est  ut  sine  utri­

           bus ad  exercitum  non  eant.


              XLIX.         1  At  exercitus  Afrani  omnium  rerum  abun­
           dabat  copia.  Multum  erat  frumentum prouisum  et conuec-
           tum  superioribus  temporibus,  multum  ex  omni  prouincia

           comportabatur;  magna  copia  pubuli  suppetebat.                   2  Ha­
           rum  omnium  rerum  facultates  sine  ullo  periculo  pons
           Ilerdae praebebat et loca trans  flumen integra quo omnino
           Caesar  adire  non poterat.



              L.      1  Hae permanserunt aquae dies complures. Cona­
           tus  est  Caesar  reficere  pontes,  sed  nec  magnitudo  flu­

           minis  permittebat,  neque  ad  ripam  dispositae  cohortes
           aduersariorum  perfici  patiebantur;               2  quod  illis  prohi­
           bere  erat  facile  cum  ipsius  fluminis  natura  atque  aquae
           magnitudine,  tum  quod  ex  totis  ripis  in  unum  atque

           angustum  locum  tela  iaciebantur;              3  atque  erat  difficile
           eodem  tempore  rapidissimo  flumine  opera  perficere  et
           tela  uitare.



              LI.       1  Nuntiatur  Afranio  magnos  commeatus  qui
           iter  habebant  ad  Caesarem  ad  flumen  constitisse.  Vene­
           rant eo sagittarii  ex Rutenis, equites  ex Gallia cum multis
           carris magnisque impedimentis ut  fert  Gallica  consuetudo.

           2  Erant  praeterea  cuiusque  generis  hominum  milia  circi­
           ter  vi  cum  seruis  liberisque;  sed  nullus  ordo,  mullum



                                                37
   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169