Page 162 - Guerra civil
P. 162
CAYO JULIO CÉSAR
tinuissent et initio locum tumulunque tenuissent, quae
causa pugnandi fuerat, et nostros primo congressu terga
uertere coegissent; 3 nostri autem, quod iniquo loco
atque impari congressi numero quinque horis proelium
sustinuissent, quod montem gladiis destrictis ascendissent,
quod ex loco superiore terga uertere aduersarios coegis
sent atque in oppidum compulissent. 4 Illi eum tumul
um pro quo pugnatum est magnis operibus muniuerunt
praesidiumque ibi posuerunt.
XLVIII. 1 Accidit etiam repentinum incommodum
biduo quo haec gesta sunt. Tanta enim tempestas cooritur
ut numquam illis locis maiores aquas fuisse constaret.
2 Tum autem ex omnibus montibus niues proluit ac sum
mas ripas fluminis superauit pontisque ambos quos C.
Fabius fecerat uno die interrupit. 3 Quae res magnas
difficultates exercitui Caesaris attulit. Castra enim, ut
supra demonstratum est, cum essent inter flumina duo,
Sicorim et Cingam, spatio milium xxx, neutrum horum
transiri poterat, necessarioque omnes his angustiis conti
nebantur. 4 Neque ciuitates quae ad Caesaris amicitiam
accesserant frumentum supportare, neque ii qui pabulatum
longius progressi erant interclusi fluminibus reuerti neque
maximi commeatus qui ex Italia Galliaque ueniebant in
castra peruenire poterant. 5 Tempus autem erat diffi
cillimum, quo neque frumenta in aceruis, erant neque mul
tum a maturitate aberant, ac ciuitates exinanitae, quod
Afranius paene omne frumentum ante Caesaris aduentum
Ilerdam conuexerat, reliqui si quid fuerat, Caesar superio
ribus diebus consumpserat; 6 pecora, quod secundum
36