Page 158 - Guerra civil
P. 158

CAYO  JULIO  CÉSAR


           singulis  arbitrabantur;  ipsi  autem  suos  ordines  seruare
           neque  ab  signis  discedere  neque 1  sine  graui  causa  eum
           locum  quem  ceperant  dimitti  censuerant  oportere.  4  Ita­

           que,  perturbatis  antesignanis,  legio  quae  in  eo  cornu

           constiterat  locum  non  tenuit,  atque  in  proximum  collem
           sese  recepit.



              XLV.         1  Caesar  paene  omni  acie  perterrita,  quod
           praeter opinionem consuetudinemque  acciderat,  cohortatus

           suos  legionem  nonam  subsidio  ducit;  hostem  insolenter
           atque  acriter  nostros  insequentem  subprimit  rursusque
           terga  uertere  seque  ad  oppidum  Ilerdam  recipere  et  sub

           muro consistere cogit.           2  Sed nonae legionis milites elati
           studio,  dum  sarcire acceptum  detrimentum uolunt,  temere

           insecuti longius  fugientis  in  locum iniquum progrediuntur
           et  sub  montem  in  quo  erat  oppidum  positum  Ilerda  suc­

           cedunt.       3  Hinc  se  recipere  cum  uellent,  rursus  illi  ex

           loco  superiore  nostros  premebant.               4  Praeruptus  locus
           erat,  utraque  ex  parte  directus,  ac  tantum  in  latitudinem

           patebat  ut  tres  instructae  cohortes  eum  locum  explerent,
           u t1  neque  subsidia  ab  lateribus  submitti  neque  equites

           laborantibus  usui  esse  possent.              5  Ab  oppido  autem
           decliuis locus tenui fastigio uergebat in longitudinem passus

           circiter cccc.        6  Hac nostris erat receptus, quod eo inci­

           tati  studio inconsultius  processerant;  hoc  pugnabatur  loco
           et  propter  angustias  iniquo  et  quod  sub  ipsis  radicibus

           montis  constiterant,  ut  nullum  frustra  telum  in  eos  mit­

           teretur. Tamen uirtute  et patientia nitebantur atque omnia
           uulnera  sustinebant.           7  Augebantur  illis  copiae,  atque



                                                34
   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163