Page 156 - Guerra civil
P. 156
CAYO JULIO CÉSAR
non diu commorati nec longius ab infimo colle progressi
copias in castra reducunt. 4 Tertio die Caesar uallo
castra communit, reliquas cohortes, quas in superioribus
castris reliquerat, impedimentaque ad se traduci iubet.
XLIII. 1 Erat inter oppidum Ilerdam et proximum
collem ubi castra Petreius atque Afranius habebant, plani
ties circiter passuum ccc, atque in hoc fere medio spatio
tumulus erat paulo editior; 2 quem si occupauisset Cae
sar et communiuisset ab oppido et ponte et commeatu omni
quem in oppidum contulerant se interclusurum aduersarios
confidebat. 3 Hoc sperans legiones m ex castris educit
acieque in locis idoneis structa unius legionis antesignanos
procurrere atque eum tumulum occupare iubet. 4 Qua
re cognita, celeriter quae in statione pro castris erant Afra
ni cohortes breuiore itinere ad eundem occupandum locum
mittuntur. 5 Contenditur proelio, et, quod prius in
tumulum Afraniani uenerant, nostri repelluntur atque aliis
submissis subsidiis terga uertere seque ad signa legionum
recipere coguntur.
XLIV. 1 Genus erat pugnae militum illorum ut
magno impetu primo procurrerent, audacter locum cape
rent, ordines suos non magnopere seruarent, rari disper-
sique pugnarent; 2 si premerentur, pedem referre et
loco excedere non turpe existimarent, cum Lusitanis reli
quisque barbaris genere quodam pugnae adsuefacti; quod
fere fit, quibus quisque in locis miles inueterauerit, ut
multum earum regionum consuetudine moueatur. 3 Haec
tum ratio nostros perturbauit insuetos huius generis
pugnae; circumiri enim sese ab aperto latere procurrentibus
33