Page 152 - Guerra civil
P. 152
CAYO JULIO CÉSAR
transissent impedimentaque et omnis equitatus sequeretur,
subito ui uentorum et aquae magnitudine pons est inter
ruptus et reliqua multitudo equitum interclusa. 4 Quo
cognito a Petreio et Afranio ex aggere atque cratibus,
quae flumine ferebantur, celeriter suo ponte Afranius,
quem oppido castrisque coniunctum habebat, legiones m i
equitatumque omnem traiecit duabusque Fabianis occurrit
legionibus. 5 Cuius aduentu nuntiato, L. Plancus, qui
legionibus praeerat, necessaria re coactus locum capit su
periorem diuersamque aciem in duas partes constituit,
ne ad equitatu circumueniri posset. 6 Ita congressus
impari numero magnos impetus legionum equitatusque
sustinet. 7 Commisso ab equitibus proelio, signa legio
num duarum procul ab utrisque conspiciuntur, quas C.
Fabius ulteriore ponte subsidio nostris miserat suspicatus
fore id quod accidit, ut duces aduersariorum occasione et
beneficio Fortunae ad nostros opprimendos uterentur.
Quarum aduentu proelium dirimitur ac suas uterque legio
nes reducit in castra.
XLI. 1 Eo biduo Caesar cum equitibus dcccc quos
sibi praesidio reliquerat in castra peruenit. Pons qui
fuerat tempestate interruptus paene erat refectus; hunc
noctu perfici iussit. 2 Ipse, cognita locorum natura,
ponti castrisque praesidio sex cohortis relinquit atque om
nia impedimenta, et postero die, omnibus copiis, triplici
instructa acie, ad Ilerdam proficiscitur et sub castris
31