Page 150 - Guerra civil
P. 150

CAYO  JULIO  CÉSAR

           peruenit,  constituuntque  communi  consilio  bellum  ad  Iler­

            dam  propter  ipsius  loci  opportunitatem  gerere.



               XXXIX.              1  Erant,  ut  supra  demonstratum  est,  le­
           giones Afrani  iii,  Petrei  duae,  praeterea  scutatae  citerio­

            ris  prouinciae  et  caetratae  ulterioris  Hispaniae  cohortes
            circiter  xxx  equitumque  utriusque  prouinciae  circiter  v

            milia.     2  Caesar  legiones  in  Hispaniam  praemiserat
            vi;*  auxilia  peditum  ad  vi  milia,  equitum  m   milia  quae
            omnibus  superioribus  bellis  habuerat,  et  parem  ex  Gallia

            numerum  quam  ipse  pacauerat,  nominatim  ex  omnibus
            duitatibus  nobilissimo  et  fortissimo  quoque  euocato;  u
            milia  optimi  generis  hominum  ex  Aquitanis  montanisque

            qui  Galliam  prouinciam  attingunt...               3  Audierat  Pom­
            peium per  Mauretaniam  cum  legionibus  iter  in  Hispaniam

            facere  confestimque  esse uenturum.  Simul a  tribunis  mili­
            tum  centurionibusque  mutuas  pecunias  sumpsit;  has  exer­
            citui  distribuit.      4  Quo  facto,  duas  res  consecutus  est,

            quod  pignore  animos  centurionum  deuinxit  et  largitione
            militum  uoluntates  redemit.



               XL.       1  Fabius  finitimarum  duitatum  animos  litteris

            nuntiisque  temptabat.  In  Sicore  flumine  pontes  effecerat
            duos  distantes  inter  se  milia  passuum  mi.  His  pontibus
            pabulatum 1  mittebat,  quod  ea  quae  citra  flumen  fuerant

            superioribus  diebus  consumpserat.                 2  Hoc  idem  fere
            atque eadem de causa Pompeiani exercitus duces faciebant,

            crebroque  inter  se  equestribus  proeliis  contendebant.
            3  Huc cum  cotidiana consuetudine  egressae pabulatoribus

            praesidio  propiore  ponte  legiones  Fabianae  duae  flumen


                                                 30
   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155