Page 146 - Guerra civil
P. 146
CAYO JULIO CÉSAR
quam unius hominis uoluntati obtemperare. 2 Reliqua
quae ad eorum sanandas mentes 1 pertinere arbitrabatur
commemorat. 3 Cuius orationem legati domum referunt
atque ex auctoritate haec Caesari renuntiant: intellegere se
diuisum esse populum Romanum in partes duas. Neque sui
iudicii neque suarum esse uirium discernere utra pars
iustiorem habeat causam. 4 Principes uero esse earum
partium Cn. Pompeium et C. Caesarem, patronos ciuitatis,
quorum alter agros Volcarum Arecomicorum et Heluiorum
publice iis concesserit, alter bello uictos Sallyas adtribuerit
% uectigaliaque auxerit. 5 Quare paribus eorum beneficiis
parem se quoque uoluntatem tribuere debere et neutrum
eorum contra alterum iuuare aut urbe aut portibus recipere.
XXXVI. 1 Haec dum inter eos aguntur, Domitius
nauibus Massiliam peruenit atque ab iis receptus urbi
praeficitur summa ei belli administrandi permittitur.
2 Eius imperio classem quoquo uersus dimittunt; onera
rias naues quas ubi possunt deprehendunt atque in portum
deducunt, parum clauis aut materia atque armamentis ins
tructis ad reliquas armandas reficiendasque utuntur;
3 frumenti quod inuentum est in publicum conferunt;
reliquas merces commeatusque ad obsidionem urbis, si
accidat, reseruant. 4 Quibus iniuriis permotus Caesar
legiones tres Massiliam adducit; turris uineasque ad
oppugnationem urbis agere, naues longas Arelate numero
xii facere instituit. 5 Quibus effectis armatisque die-
28