Page 142 - Guerra civil
P. 142
CAYO JULIO CÉSAR
dicentibus inimicis, Catone uero acerrime repugnante et
pristina consuetudine dicendi mora dies extrahente, ut sui
ratio absentis haberetur, ipso consule Pompeio; 2 qui si
inprobasset, cur ferri passus esset? Et si probasset, cur
se uti populi beneficio prohibuisset? 4 Patientiam pro
ponit suam, cum de exercitibus dimittendis ultro postulauis-
set, in quo iacturam dignitatis atque honoris ipse facturus
esset. 5 Acerbitatem inimicorum docet qui, quod ab
altero postularent, in se recusarent atque omnia permisceri
mallent quam imperium exercitusque dimittere, 6 Iniu-
riam in eripiendis legionibus praedicat, crudelitatem et
insolentiam in circumscribendis tribunis plebis; condiciones
a se latas, expetita conloquia et denegata commemorat.
7 Pro quibus rebus hortatur ac postulat ut rem publicam
suscipiant atque una secum administrent. Sin timore defu
giant illi, se oneri non defuturum 3 et per se rem publicam
administraturum. 8 Legatos ad Pompeium de composi
tione mitti oportere; neque se reformidare quod in senatu
Pompeius paulo ante dixisset, ad quos legati mitterentur,
his auctoritatem attribui timoremque eorum qui mitterent
significari. 9 Tenuis atque infirmi haec animi uideri.
Se uero, ut operibus anteire studuerit, sic iustitia et aequi
tate uelle superare.
XXXIII. 1 Probat rem senatus de mittendis legatis;
sed qui mitterentur non reperiebantur, maximeque timoris
causa pro se quisque id munus legationis recusabat.
2 Pompeius enim discedens ab urbe in senatu dixerat eo-
26