Page 140 - Guerra civil
P. 140
CAYO JULIO CÉSAR
bus rebus paene perfectis, aduentu Curionis cognito, queri
tur in contione sese proiectum ac proditum a Cn. Pompeio
qui, omnibus rebus imparatissimis, non necessarium bellum
suscepisset et ab se reliquisque in senatu interrogatus omnia
sibi esse ad bellum apta ac parata confirmauisset. Haec in
-contione questus ex prouincia fugit.
XXXI. 1 Nacti uacuas ab imperiis Sardiniam Vale
rius, Curio Siciliam, cum exercitibus eo perueniunt.
2 Tubero cum in Africam uenisset, inuenit in prouincia
cum imperio Attium Varum; qui ad Auximum, ut supra
% demonstrauimus, amissis cohortibus protinus ex fuga in
Africam peruenerat atque eam sua sponte uacuam occu-
pauerat, dilectuque habito duas legiones effecerat, hominum
et locorum notitia et usu eius prouinciae nactus aditus ad
«a conanda, quod paucis ante annis ex praetura eam pro-
uinciam obtinuerat. 3 Hic uenientem Vticam nauibus 1
Tuberonem portu atque oppido prohibet, neque adfectum
tialetudine filium exponere in terra 2 patitur, sed sublatis
ancoris excedere eo loco cogit.
XXXII. 1 His rebus confectis, Caesar, ut reliquum
tempus a labore intermitteretur, milites in proxima munici
pia deducit; ipse ad urbem proficiscitur. 2 Coacto se
natu, iniurias inimicorum commemorat. Docet se nullum
extraordinarium honorem appetisse, sed exspectato legitimo
tempore consulatus1 eo fuisse contentum quod omnibus
ciuibus pateret. 3 Latum ab x tribunis plebis, contra-
25