Page 144 - Guerra civil
P. 144
CAYO JULIO CÉSAR
dem se habiturum loco, qui Romae remansissent et qui in
castris Caesaris fuissent. 3 Sic triduum disputationibus
excusationibusque extrahitur. Subicitur etiam L. Metellus
tribunus plebis ab inimicis Caesaris, qui hanc rem distrahat
reliquasque res quascumque agere instituerit impediat.
4 Cuius cognito consilio, Caesar, frustra diebus aliquot
consumptis, ne reliquum tempus amittat, infectis iis quae
agere destinauerat, ab urbe proficiscitur atque in ulte
riorem Galliam peruenit.
XXXIV. 1 Quo cum uenisset, cognoscit missum in
Hispaniam a Pompeio Vibullium Rufum quem paucis ante
diebus Corfinio captum ipse dimiserat; 2 profectum
item Domitium ad occupandam Massiliam nauibus actuariis
septem quas Igili et in Cosano a priuatis coactas seruis,
libertis, colonis suis 1 compleuerat; 3 praemissos etiam
legatos Massilienses domum, nobiles adulescentes, quos ab
urbe discedens Pompeius erat adhortatus, ne noua Caesaris
officia ueterum suorum beneficiorum in eos memoriam
expellerent. 4 Quibus mandatis acceptis, Massilienses
portas Caesari clauserant; Albicos, barbaros homines qui
in eorum fide antiquitus erant montesque supra Massiliam
incolebant, ad se uocauerant; 5 frumentum ex finitimis
regionibus atque ex omnibus castellis in urbem conuexe-
rant, armorum officinas in urbe instituerant, muros, portas,
classem reficiebant.
XXXV. 1 Euocat ad se Caesar Massilia xv primos.
Cum iis agit ne initium inferendi belli ab Massiliensibus
oriatur; debere eos Italiae totius auctoritatem sequi potius
27