Page 136 - Guerra civil
P. 136
CAYO JULIO CÉSAR
atque itinera duo quae extra murum ad portum ferebant
maximis defixis trabibus atque eis praeacutis praesaepit.
5 His paratis rebus, milites silentio naues conscendere
iubet, expeditos autem ex euocatis, sagittariis funditori-
busque 2 raros in muro turribusque disponit. 6 Hos certo
signo reuocare constituit, cum omnes milites naues conscen
dissent, atque iis expedito loco actuaria nauigia relinquit.
XXVIII. 1 Brundisini Pompeianorum militum iniu-
riis atque ipsius Pompei contumeliis permoti Caesaris rebus
fauebant. 2 Itaque, cognita Pompei profectione, concur
santibus illis 1 atque in ea re occupatis, uulgo ex tectis
significabant. Per quos re cognita, Caesar scalas parari
militesque armari iubet, ne quam rei gerendae facultatem
dimittat. 3 Pompeius sub noctem naues soluit. Qui erant
in muro custodiae causa conlocati, eo signo quod conuenerat
reuocantur, notisque itineribus ad naues decurrunt.
4 Milites, positis scalis, muros ascendunt, sed moniti a
Brundisinis ut uallum caecum fossasque caueant, subsis
tunt et longo itinere ab his circumducti ad portum
perueniunt duasque naues cum militibus, quae ad moles
Caesaris adhaeserant, scaphis lmtribusque reprehendunt,
reprehensas excipiunt.
XXIX. 1 Caesar, etsi ad spem conficiendi negotii
maxime probabat coactis nauibus mare transire et Pom
peium sequi priusquam ille sese transmarinis auxiliis con
firmaret, tamen eius rei moram temporisque longinquitatem
23