Page 134 - Guerra civil
P. 134
CAYO JULIO CÉSAR
cum mandatis miserat, ad se non remitti, atque ea res
saepe temptata etsi impetus eius consiliaque tardabat, tamen
omnibus rebus in eo perseuerandum putabat. 3 Itaque
Caninium Rebilum legatum, familiarem necessariumque
Scriboni Libonis, mittit ad eum conloqui causa; mandat ut
Libonem de concilianda pace hortetur; in primis, ut ipse
cum Pompeio conloqueretur, postulat; 4 magnopere sese
confidere demonstrat, si eius rei sit potestas facta, fore ut
aequis condicionibus ab armis discedatur; cuius rei magnam
partem laudis atque existimationis ad Libonem peruentu-
ram, si illo auctore atque agente ab armis sit discessum.
5 Libo a conloquio Canini digressus ad Pompeium pro
ficiscitur. Paulo post renuntiat, quod consules absint, sine
illis non posse agi de compositione. 6 Ita saepius rem
frustra temptatam Caesar aliquando dimittendam sibi iudi-
cat et de bello agendum.
XXVII. 1 Prope dimidia parte operis a Caesare effec
ta, diebusque in ea re consumptis vini, naues a consulibus
Dyrrachio remissae quae priorem partem exercitus eo de-
portauerant Brundisium reuertuntur. 2 Pompeius siue
operibus Caesaris permotus siue etiam quod ab initio Italia
excedere constituerat, aduentu nauium profectionem parare
incipit, 3 et quo facilius impetum Caesari tardaret, ne
sub 1 ipsa profectione milites oppidum inrumperent, portas
obstruit, uicos plateasque inaedificat ac fossas transuersas
uiis praeducit atque ibi sudes stipitesque praeacutos defigit.
4 Haec leuibus cratibus terraque inaequat; aditus autem
22