Page 130 - Guerra civil
P. 130
CAYO JULIO CÉSAR
inde Brundisium. 2 Copias undique omnes ex nouis
dilectibus at se cogi iubet; seruos, pastores armat atque
iis equos attribuit; ex his circiter ccc equites conficit.
3 L. Manlius praetor Alba cum cohortibus sex profugit,
Rutilius Lupus praetor Tarracina cum tribus; quae procul
equitatum Caesaris conspicatae, cui praeerat Vibius Curius,
relicto praetore signa ad Curium transferunt atque ad eum
transeunt. 4 Item reliquis itineribus nonnullae cohor
tes in agmen Caesaris, aliae in equites incidunt. Reducitur
ad eum deprensus ex itinere N. Magius, Cremona, prae
fectus fabrum Cn. Pompei. 5 Quem Caesar ad eum
remittit cum mandatis: quoniam ad id tempus facultas
conloquendi non fuerit atque ipse Brundisium sit uentu-
rus, interesse rei publicae et communis salutis se cum
Pompeio conloqui; neque uero idem profici, longo itineris
spatio, cum per alios condiciones ferantur, ac si coram
de omnibus condicionibus disceptetur.
XXV. 1 His datis mandatis, Brundisium cum legio
nibus vi peruenit, ueteranis m et reliquis quas ex nouo
dilectu confecerat atque in itinere conpleuerat; Domitianas
enim cohortes protinus a Corfinio in Siciliam miserat.
2 Repperit consules Dyrrachium profectos cum magna
parte exercitus, Pompeium remanere Brundisi cum cohor
tibus xx ; 3 neque certum inueniri poterat obtinendine
Brundisi causa ibi remansisset, quo facilius omne Hadria-
20