Page 126 - Guerra civil
P. 126
CAYO JULIO CÉSAR
ut erat superiorum dierum consuetudo, sed perpetuis uigiliis
stationibusque, ut contingant inter se atque omnem mu
nitionem expleant; 4 tribunos militum et praefectos
circummittit atque hortatur non solum ab eruptionibus
caueant, sed etiam singulorum hominum occultos exitus
adseruent. 5 Neque uero tam remisso ac languido animo
quisquam omnium fuit qui ea nocte conquieuerit. 6 Tan
ta erat summae rerum exspectatio ut alius in aliam partem
mente atque animo traheretur, quid ipsis Corfiniensibus,
quid Domitio, quid Lentulo, quid reliquis accideret, qui
quosque euentus exciperent.
XXII. I Quarta uigilia circiter Lentulus Spinther
de muro cum uigiliis custodibusque nostris conloquitur:
uelle, si sibi fiat potestas, Caesarem conuenire. 2 Facta
potestate, ex oppido mittitur, neque ab eo prius Domitiani
milites discedunt quam in conspectum Caesaris deducatur.
3 Cum eo de salute sua agit; orat atque obsecrat ut sibi
parcat, ueteremque amicitiam commemorat Caesarisque in
se beneficia exponit quae erant maxima; 4 quod per
eum in collegium pontificum uenerat, quod prouinciam
Hispaniam ex praetura habuerat, quod in petitione con
sulatus erat subleuatus. 5 Cuius orationem Caesar in
terpellat: se non maleficii causa ex prouincia egressum,
sed uti se a contumeliis inimicorum defenderet, ut tribunos
plebis in ea re ex ciuitate expulsos in suam dignitatem res
titueret, ut se et populum Romanum factiene paucorum
oppressum in libertatem uindicaret. 6 Cuius oratione
confirmatus Lentulus, ut in oppidum reuerti liceat petit:
18