Page 122 - Guerra civil
P. 122
CAYO JULIO CÉSAR
cohortesque ex nouis Galliae dilectibus x x ii equitesque ab
rege Norico circites ccc. Quorum aduentu altera castra
ad alteram oppidi partem ponit; his castris Curionem
praefecit. 6 Reliquis diebus oppidum uallo castellisque
circumuenire instituit. Cuius operis maxima parte effecta,
eodem fere tempore missi ad Pompeium reuertuntur.
XIX. 1 Litteris perlectis, Domitius dissimulans in
consilio pronuntiat Pompeium celeriter subsidio uenturum,
hortaturque eos ne animo deficiant, quaeque usui ad defen
dendum oppidum sint parent. 2 Ipse arcano cum paucis
familiaribus suis conloquitur consiliumque fugae capere
constituit. 3 Cum uoltus Domitii cum oratione non
consentiret atque omnia trepidantius timidiusque ageret
quam superioribus diebus consuesset, multumque cum suis
consiliandi causa secreto praeter consuetudinem conloque-
retur, concilia conuentusque hominum fugeret, res diutius
tegi dissimularique non potuit. 4 Pompeius enim res
cripserat sese rem in summum periculum deducturum non
esse, neque suo consilio aut uoluntate Domitium se in
oppidum Confinium contulisse: proinde, siqua fuisset
facultas, ad se cum omnibus copiis ueniret. 5 Id ne
fieri1 posset obsidione atque oppidi circummunitione
fiebat.
XX. 1 Diuulgato Domiti consilio, milites qui erant
Corfini primo uesperi secessionem faciunt atque ita inter
16