Page 124 - Guerra civil
P. 124

CAYO  JULIO  CÉSAR


           se per tribunos militum centurionesque atque honestissimos

           sui  generis  conloquuntur:             2  obsideri  se  a  Caesare;

           opera  munitionesque  prope  esse  perfectas;  ducem  suum
           Domitium,  cuius 1  spe  atque  fiducia  permanserint,  proi-

           ectis omnibus fugae consilium capere;  debere se suae salutis

           rationem habere.           3  Ab his  primo Marsi  dissentire inci­

           piunt  eamque  oppidi  partem  quae  munitissima  uideretur

           occupant,  tantaque  inter  eos  dissensio  exsistit  ut  manum
           conserere 2  atque armis dimicare conentur;                 4  post paulo

           tamen  internuntiis  ultro  citroque  missis,  quae  ignorabant

           de  L.  Domiti  fuga  cognoscunt.               5  Itaque  omnes  uno

           consilio  Domitium  productum  in  publicum  circumsistunt

           et custodiunt  legatosque  ex suo numero ad  Caesarem  mit­
           tunt:  sese paratos esse portas aperire, quaeque imperauerit

           facere,  et  L.  Domitium  uiuum  in  eius  potestatem  tradere.



              XXI.           1  Quibus  rebus  cognitis,  Caesar,  etsi  magni
           interesse arbitrabatur quam primum oppido potiri cohortes-

           que  ad  se  in  castra  traducere,  ne  qua  aut  largitionibus

           aut animi confirmatione aut falsis nuntiis commutatio fieret

           uoluntatis, quod saepe in bello paruis momentis magni casus

           intercederent,        2  tamen  ueritus  ne  militum  introitu  et

           nocturni  temporis licentia 1  oppidum  diriperetur,  eos  qui

           uenerant conlaudat  atque in  oppidum  dimittit,  portas  mu-

           rosque adseruari iubet.            3  Ipse iis  operibus  quae  facere

           instituerat  milites  disponit,  non  certis  spatiis  intermissis,



                                                17
   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129