Page 120 - Guerra civil
P. 120

CAYO  JULIO  CÉSAR


               XVII.        1  Re  cognita,  Domitius  ad  Pompeium  in

            Apuliam  peritos  regionum  magno  proposito  praemio  cum
            litteris  mittit  qui  petant  atque  orent  ut  sibi  subueniat:

            Caesarem  duobus  exercitibus  et  locorum  angustiis  facile
            intercludi  posse  frumentoque  prohiberi.                 2  Quod  nisi
            fecerit,  se cohortesque amplius  xxx magnumque numerum

            senatorum  atque  equitum  Romanorum  in  periculum  esse
            uenturum.         3  Interim suos cohortatus tormenta in muris

            disponit  certasque cuique  partes  ad  custodiam urbis  attri­
            buit;      4  militibus  in  contione agros ex  suis possessioni­
            bus  pollicetur,  quina  dena  in  singulos  iugera,  et  pro  rata

           parte  centurionibus  euocatisque.



               XVIII.        1  Interim  Caesari  nuntiatur  Sulmonenses,
            quod  oppidum  a  Corfinio  vn  milium  interuallo  abest,  cu-
            pere  ea  facere  quae  uellet,  sed  a  Q.  Lucretio  senatore

            et Attio  Paeligno prohiberi,  qui id  oppidum  vn cohortium

           praesidio  tenebant.           2  Mittit  eo  M.  Antonium  cum
            legionis  xm  cohortibus v.  Sulmonenses,  simul atque signa

            nostra uiderut,  portas  aperuerunt uniuersique, et  oppidani

            et  milites,  obuiam  gratulantes  Antonio  exierunt.               3  Lu­
           cretius  et  Attius  de  muro  se  deiecerunt.  Attius  ad  Anto­

           nium  deductus  petit  ut  ad  Caesarem mitteretur.  Antonius

           cum  cohortibus  et  Attio  eodem  die  quo  profectus  erat
            reuertitur.  4  Caesar  eas  cohortes  cum  exercitu  suo

            coniunxit  Attiumque  incolumem  dimisit.  Caesar  primis

            diebus castra magnis  operibus munire  et  ex finitumis mu*
           nicipiis  frumentum  conportare  reliquasque  copias  exspec­

           tare  instituit.       5  Eo  triduo  legio  vm  ad  eum  uenit



                                                 15
   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125