Page 128 - Guerra civil
P. 128
CAYO JULIO CÉSAR
quod de sua salute inpetrauerit, fore etiam reliquis ad
suam spem solatio; adeo esse perterritos nonnullos ut
suae uitae durius consulere cogantur. Facta potestate,
discedit.
XXIII. 1 Caesar, ubi luxit, omnes senatores sena-
torumque liberos, tribunos militum equitesque Romanos
ad se produci iubet. 2 Erant senatorii ordinis, L. Do
mitius, P. Lentulus Spinther, L. Caecilius [Spinther]
Rufus, Sext. Quintilius Varus quaestor, L. Rubrius; prae
terea filius Domiti aliique complures adulescentes et mag
nus numerus equitum Romanorum et decurionum quos ex
« municipiis Domitius euocauerat. 3 Hos omnis productos
a contumeliis militum conuiciisque prohibet; pauca apud
eos loquitur, quod sibi a parte eorum gratia relata non
sit pro suis in eos maximis beneficiis; dimittit omnes
incolumes. 4 h s l x, 1 quod aduexerat Domitius atque
in publico deposuerat, adlatum ad se ab duumuiris Corfi
niensibus Domitio reddit, ne continentior in uita homi
num quam in pecunia fuisse uideatur, etsi eam pecuniam
publicam esse constabat datamque a Pompeio in stipen
dium. 5 Milites Domitianos sacramentum apud se dicere
iubet atque eo die castra mouet iustumque iter conficit,
vii omnino dies ad Corfinium commoratus, et per fines
Marrucinorum, Frentanorum, Larinatium in Apuliam pe
ruenit.
XXIV. 1 Pompeius, his rebus cognitis quae erant
ad Corfinium gestae, Luceria proficiscitur Canusium atque
19