Page 160 - Guerra civil
P. 160
CAYO JULIO CÉSAR
ex castris cohortes per oppidum crebro submittebantur, ut
integri defessis succederent. 8 Hoc idem Caesar facere
cogebatur, ut summissis in eundem locum cohortibus
defessos reciperet.
XLVI. 1 Hoc cum esset modo pugnatum continenter
horis quinque, nostrique grauius a multitudine premerentur,
consumptis omnibus telis gladiis destrictis impetum aduer-
sus montem in cohortis faciunt paucisque deiectis reliquos
sese conuertere cogunt. 2 Submotis sub murum cohor
tibus ac nonnulla parte propter terrorem in oppidum con-
pulsis, facilis est nostris receptus datus. 3 Equitatus
autem noster ab utroque latere, etsi deiectis atque infe
rioribus locis constiterat, tamen summa in iugum uirtute
conititur atque inter duas acies perequitans commodioren
ac tutiorem nostris receptum dat. 4 Ita uario certamine
pugnatum est. Nostri1 in primo congressu circiter l x x
ceciderunt, in his Q. Fulginius ex primo hastato legionis
xiiii, qui propter eximiam uirtutem ex inferioribus ordi
nibus in eum locum peruenerat; uulnerantur amplius d c.
5 Ex Afranianis interficiuntur T. Caecilius, primi pili
centurio, et praeter eum centuriones m i, milites amplius cc.
XLVII. 1 Sed haec eius diei praefertur opinio ut se
utrique superiores discessisse existimarent: 2 Afrania
ni, quod, cum esse omnium iudicio inferiores uiderentur,
comminus tam diu stetissent et nostrorum impetum sus-
35