Page 200 - Guerra civil
P. 200
CAYO JULIO CÉSAR t
capiunt ibique una fronte contra hostem castra muniunt
neque iumentis onera deponunt. 3 Vbi Caesaris castra
posita tabernaculaque constituta et dimissos equites pabu
landi causa animum aduerterunt, sese subito proripiunt
hora circiter sexta eiusdem diei et spem nacti morae dis
cessu nostrorum equitum iter facere incipiunt. 4 Qua
■re animum aduersa, Caesar refectis legionibus sub
sequitur, praesidio impedimentis paucas cohortis relinquit;
hora x subsequi, pabulatores equitesque reuocari iubet.
Celeriter equitatus ad cotidianum itineris officium reuer- *
titur. 5 Pugnatur acriter ad nouissimum agmen, adeo
ut paene terga conuertant, compluresque milites, etiam
nonnulli centuriones, interficiuntur. Instabat agmen Cae- <
saris atque uniuersum imminebat.
LXXXI. 1 Tum uero neque ad explorandum ido
neum locum castris neque ad progrediendum data facul
tate 1 consistunt necessario et procul ab aqua et natura
iniquo loco castra ponunt. 2 Sed isdem de causis
Caesar, quae supra sunt demonstratae, proelio non lacessit
et eo die tabernacula statui passus non est, quo paratiores
essent ad insequendum omnes, siue noctu siue interdiu
erumperent. 3 Illi, animaduerso uitio castrorum, tota
nocte munitiones proferunt castraque castris conuertunt.
Hoc idem postero die a prima luce faciunt totumque in
ea re diem consumunt. 4 Sed quantum opere proces
serant et castra protulerant, tanto aberant ab aqua longius,
et praesenti malo aliis malis remedia dabantur. 5 Prima
55