Page 202 - Guerra civil
P. 202
CAYO JULIO CÉSAR
nocte aquandi causa nemo egreditur ex castris; proximo
die praesidio in castris relicto uniuersas ad aquam copias
educunt, pabulatum emittitur nemo. 6 His eos2 sup
pliciis male haberi Caesar et necessariam subire deditio
nem quam proelio decertare malebat. Conatur tamen eos
uallo fossaque circummunire, ut quam maxime repentinas
eorum eruptiones demoretur; quo necessario descensuros
existimabat. 7 Illi, et inopia pabuli adducti, et quo
essent ad id expeditiores, omnia sarcinaria iumenta inter
fici iubent.
LXXXII. 1 In his operibus consiliisque biduum con
sumitur; tertio die magna iam pars operis Caesaris proces
serat. Illi impediendae reliquae munitionis causa hora
circiter ix signo dato legiones educunt aciemque sub castris
instruunt. 2 Caesar ab opere legiones reuocat, equita
tum omnem conuenire iubet, aciem instruit; contra opi
nionem enim militum famamque omnium uideri proelium
defugisse magnum detrimentum afferebat. 3 Sed eis
dem de causis quae sunt cognitae quo minus dimicare
uellet, mouebatur, atque hoc etiam magis quod spatii
breuitas etiam in fugam coniectis aduersariis non multum
ad summam uictoriae iuuare poterat. 4 Non enim am
plius pedum milibus duobus ab castris castra distabant.
Hinc duas partes acies occupabant duae; tertia uacabat,
ad incursum atque impetum militum relicta. 5 Si proe-