Page 206 - Guerra civil
P. 206

CAYO  JULIO  CÉSAR

            locum  quem  Caesar  delegit.  Audiente  utroque  exercitu


            loquitur  Afranius:  non  esse  aut  ipsis  aut  militibus  sus-

            censendum  quod  fidem  erga  imperatorem suum  Cn.  Pom­


            peium  conseruare  uoluerint.              4  Sed  satis  iam  fecisse

            officio  satisque  supplicii  tulisse:  perpessos  omnium  rerum


            inopiam;  nunc  uero  paene  ut  feras  circummunitos  prohi­

            beri aqua, prohiberi ingressu, neque corpore dolorem neque

            animo  ignominiam1  ferre  posse.                  5  Itaque  se  uictos


            confiteri;  orare  atque  obsecrare,  si  qui  locus  misericor­

            diae  relinquatur,  ne  ad  ultimum  supplicium  progredi  ne-


            cesse  habeant.  Haec  quam  potest  demississime  et  subjec­

            tissime 2  exponit.




               LXXXV.            1  Ad  ea  Caesar  respondit:  nulli  omnium

            has partis uel querimoniae uel miserationis minus 1  conue-

            nisse.      2  Reliquos  enim  omnis  officium  suum  praesti­


            tisse :  se, 2  qui  etiam  bona  conditione  et  loco  et  tempore

            aequo  confligere  noluerit,  ut  quam  integerrima  essent  ad


            pacem omnia;  exercitum suum, 8  qui  iniuria etiam accepta

            suisque  interfectis,  quos  in  sua  potestate  habuerit,  conse-


            ruarit  et  texerit;  illius  denique  exercitus  milites,  qui  per

            se  de  concilianda  pace  egerint,  qua  in  re omnium  suorum



                                                 58
   201   202   203   204   205   206   207   208   209   210   211