Page 210 - Guerra civil
P. 210
CAYO JULIO CÉSAR
gestis aut cuín honore aliquo aut certe sine ignominia
domum reuertantur exercitumque dimittant. 11 Quae
tamen omnia et se tulisse patienter et esse laturum; neque
nunc id agere ut ab illis abductum exercitum teneat ipse,
quod tamen sibi difficile non sit, sed ne illihabeant quo
contra se uti possint. 12 Proinde, ut esset dictum,
prouinciis excederent exercitumque dimitterent; [sed] si
id sit factum, se nociturum nemini. Hanc unam atque ex
tremam esse pacis conditionem.
LXXXVI. 1 Id uero militibus fuit pergratum et
iucundum, u t1 ex ipsa significatione cognosci potuit, ut qui
aliquid iusti incommodi expectauissent ultro praemium
missionis ferrent. 2 Nam cum de loco et de tempore eius
rei controuersia inferretur, et uoce et manibus uniuersi ex
uallo ubi constiterant significare coeperunt ut statim dimi
tterentur, neque omni interposita fide firmum esse posse,
si in aliud tempus differretur. 3 Paucis cum esset in
utramque partem uerbis disputatum, res huc deducitur ut
ei qui habeant domicilium aut possessionem in Hispania,
statim, reliqui ad Varum flumen dimittantur; 4 ne quid
eis noceatur neu quis inuitus sacramento dicere cogatur, a
Caesare cauetur.
LXXXVI I. 1 Caesar ex eo tempore, dum ad flumen
Varum ueniatur, se frumentum daturum pollicetur. Addit
etiam ut quod 1 quisque eorum in bello amiserit quae sint
penes milites suos, iis qui amiserant restituatur; militibus
6 0