Page 214 - Guerra civil
P. 214

Liber  secundus



           I.     1  Dum1  haec  in  Hispania  geruntur,  C.  Trebonius

           legatus,  qui  ad  oppugnationem  Massiliae  relictus  erat,
           duabus ex partibus aggerem,  uineas  turresque  ad oppidum

           agere  instituit.      2  Vna  erat  proxima  portu2  naualibus-
           que,  altera  ad  portam,  qua  est  aditus  ex  Gallia  atque
           Hispania,  ad  id  mare  quod  adtingit  ad  ostium  Rhodani.

           3  Massilia  enim  fere tribus  ex oppidi partibus mari  allui­
           tur;  reliqua  quarta  est  quae  aditum  habeat3  ab  terra.

           Huius  quoque  spatii  pars  ea  quae  ad  arcem  pertinet  loci
           natura et ualle altissima munita longam et  difficilem habet
           oppugnationem.           4  Ad  ea  perficienda  opera  C.  Trebo­

           nius  magnam  iumentorum  atque  hominum  multitudinem
           ex  omni  prouincia  uocat;  4  uimina  materiamque  compor­
           tari  iubet.  Quibus  comparatis  rebus  aggerem  in  altitu­

           dinem  pedum  l x x x   extruit.


              II.        1  Sed  tanti  erant  antiquitus  in  oppido  omnium

           rerum  ad  bellum  apparatus  tantaque  multitudo  tormen­
           torum,  ut  eorum  uim  nullae  contextae  uiminibus  uineae
           sustinere  possent.  2  Asseres  enim  pedum  xn  cuspidibus

           praefixi  atque  hi  maximis  balistis  missi  per  m i  ordines
           cratium  in  terram  defigebantur.  3  Itaque  pedalibus  lig-

          nisconiunctis inter se porticus integebantur,  atque hac agger
           inter manus proferebatur.             4  Antecedebat testudo pedum
           l x   aequandi  loci  causa  facta  item  ex  fortissimis  lignis,

           conuoluta omnibus  rebus  quibus ignis  iactus  et lapides  de­
           fendi  possent.       5  Sed  magnitudo  operum,  altitudo  muri
   209   210   211   212   213   214   215   216   217   218   219