Page 216 - Guerra civil
P. 216
CAYO JULIO CÉSAR
atque turrium, multitudo tormentorum omnem adminis-
trationem tardabat. 6 Crebrae etiam per Albicos1
eruptiones fiebant ex oppido ignesque aggeri et turribus
inferebantur; quae facile nostri milites repellebant, mag-
nisque ultro inlatis detrimentis eos qui eruptionem fece
rant in oppidum reiciebant.
III. 1 Interim L. Nasidius ab Cn. Pompeio cum
classe nauium xvi, in quibus paucae erant aeratae, L.
Domitio Massiliensibusque subsidio missus freto Siciliae
inprudente atque inopinante Curione peruchitur, 2 ad-
pulsisque Messanam nauibus atque inde propter repen
tinum terrorem1 principum ac senatus fuga facta ex
naualibus eorum nauem unam deducit. 3 Hac adiuncta
ad reliquas naues, cursum Massiliam uersus perficit, pra-
emissaque clam nauicula Domitium Massiliensisque de
suo aduentu certiores facit eosque magnopere hortatur ut
rursus cum Bruti classe additis suis auxiliis confligant.
IV. 1 Massilienses post superius incommodum ue-
teres ad eundem numerum ex naualibus productas nauis
refecerant summaque industria armauerant (remigum,
gubernatorum1 magna copia subpetebat), 2 piscato-
riasque adiecerant atque contexerant, ut essent ab ictu
telorum remiges tuti; has sagittariis tormentisque con-
pleuerunt. 3 Tali modo instructa classe, omnium
63