Page 220 - Guerra civil
P. 220

CAYO  JULIO  CÉSAR


             tim euocati atque obsecrati nauis conscenderant, ut,  si quid
             aduersi  accidisset,  ne  ad  conandum  quidem  sibi  quicquam

             reliqui  fore  uiderent;  si  superauissent,  uel  domesticis  opi­

             bus  uel  externis  auxiliis  de  salute  urbis confiderent.



                VI.         1  Commisso  proelio,  Massiliensibus  res nulla ad

             uirtutem  defuit;  sed  memores  eorum  praeceptorum  quae

             paulo  ante  ab  suis  acceperant,  hoc  animo  decertabant  ut

             nullum  aliud  tempus  ad  conandum  habituri  uiderentur
             et,  quibus  in  pugna  uitae  periculum  accideret,  non  ita

             multo se reliquorum ciuium fatum antecedere existimarent,

             quibus  urbe  capta  eadem  esset  belli  fortuna  patienda.

             2  Diductis 1  que  nostri  paulatim  nauibus  et  artificio  gu­

             bernatorum et mobilitati nauium locus dabatur, et si quando

             nostri  facultatem  nacti  ferreis  manibus  iniectis  nauim

             religauerant,  undique  suis  laborantibus  seccurrebant.

             3  Neque  uero coniuncti  Albicis comminus  pugnando  defi­

             ciebant  neque  multum  cedebant  uirtute  nostris.  Simul  ex

             minoribus  nauibus  magna uis eminus  missa  telorum  multa

             nostris de improuiso inprudentibus atque inpeditis uulnera

             inferebant.        4  Conspicataeque naues  trirremes  duae  na­

             uim D. Bruti, quae ex insigni facile agnosci poterat, duabus

             ex partibus sese in eam incitauerant. Sed tantum re prouisa

             Brutus  celeritate  nauis  enisus  est,  ut  paruo  momento2

             antecederet.        5  Illae  adeo  grauiter  inter  se  incitatae


                                                  65
   215   216   217   218   219   220   221   222   223   224   225