Page 222 - Guerra civil
P. 222

CAYO  JULIO  CÉSAR


           conflixerunt, ut uehementissime utraque  ex concursu  labo­
            rarent,  altera  uero  praefracto  rostro  tota  conlabefieret..

            6  Qua  re  animaduersa,  quae  proximae  ei  loco  ex  Bruti
            classe  naues  erant,  in  eas  inpeditas  impetum  faciunt  cele-

            riterque  ambas  deprimunt.


               VII.       1  Sed  Nasidianae  naues  nullo  usui1  fuerunt

            celeriterque  pugna  excesserunt;  non  enim  has  aut  cons­
            pectus  patriae  aut  propinquorum  praecepta  ad  extremum

            uitae periculum adire  cogebant.              2  Itaque  ex eo  numero
            nauium nulla desiderata est;  ex Massiliensium classe v sunt

            depressae,  m i captae,  una  cum  Nasidianis  profugit;  quae

            omnes  citeriorem  Hispaniam  petiuerunt.                  3  At  ex  reli­
            quis  una  praemissa  Massiliam  huius  nuntii  perferendi

            gratia cum iam  adpropinquaret urbi,  omnis  sese multitudo
            ad  cognoscendum  effudit,  et,  re  cognita,  tantus  luctus

            excepit, ut urbs ab hostibus capta eodem uestigio uideretur.
            4  Massilienses tamen nihilo secius 2  ad defensionem urbis

            reliqua  apparare  coeperunt.



               VIII.       1  Est  animaduersum  ab  legionariis  qui  dex­
            tram  partem  operis  administrabant  ex  crebris  hostium

            eruptionibus  magno  sibi  esse  praesidio  posse,  si  ibi  pro

            castello ac receptaculo turrim ex latere sub muro  facissent.
            Quam  primo  ad  repentinos  incursus  humilem  paruamquc

            fecerunt.       2  Huc  se  referebant;  hinc,  si  qua  maior

            oppresserat  uis,  propugnabant;  hinc  ad  repellendum  et

            prosequendum  hostem  procurrebant.  Patebat  haec  quoquo
            uersus  pedes  xxx,  sed  parietum  crassitudo  pedes  v.



                                                 66
   217   218   219   220   221   222   223   224   225   226   227