Page 226 - Guerra civil
P. 226
CAYO JULIO CÉSAR
erat perfecta tecta atque munita est ab omni ictu hostium,
pluteos ad alia opera abduxerunt; turris tectum per se
ipsum pressionibus ex contignatione prima suspendere ac
tollere coeperunt. 7 Vbi quantum storiarum demissio
patiebatur, tantum eleuarant, intra haec tegimenta abditi
atque muniti parietes lateribus extruebant rursusque alia
pressione ad aedificandum sibi locum expediebant.
8 Vbi tempus alterius contabulationis uidebatur, tigna item
ut primo tecta extremis lateribus instruebant exque ea
contignatione rursus summam contabulationem storiasque
eleuabant. 9 Ita tuto ac sine ullo uulnere ac periculo
sex tabulata extruxerunt fenestrasque, quibus in locis
uisum est, ad tormenta mittenda in struendo reliquerunt.
X. 1 Vbi ex ea turri, quae circum essent1 opera,
tueri se posse sunt confisi, musculum pedes lx longum
ex materia bipedali, quem a turri latericia ad hostium
turrim murumque perducerent, facere instituerunt; cuius
musculi haec erat forma. 2 Duae primum trabes in
solo aeque longae distantes inter se pedes m i conlocantur
inque eis columellae pedum in altitudinem v defiguntur.
3 Has inter se capreolis molli fastigio coniungunt, ubi
tigna quae musculi tegendi causa ponant conlocentur. Eo
super tigna bipedalia iniciunt eaque laminis clauisque
religant. 4 Ad extremum musculi tectum trabesque ex
tremas quadratas regulas m i patentis digitos defigunt,
quae lateres qui super musculo struantur contineant. 5 Ita
fastigato atque ordinatim structo, ut trabes erant in
68