Page 230 - Guerra civil
P. 230
CAYO JULIO CÉSAR
foras uniuersi proripiunt, ad legatos atque exercitum sup
plices manus tendunt.
XII. 1 Qua noua re oblata, omnis administratio belli
consistit militesque auersi a proelio ad studium audiendi
et cognoscendi feruntur. 2 Vbi hostes ad legatos exer-
citumque peruenerunt, uniuersi se ad pedes proiciunt;
orant ut aduentus Caesaris expectetur. 3 Captam, suam
urbem uidere; opera perfecta, turrim subrutam; itaque ab
defensione desistere. Nullam exoriri moram posse quomi
nus, cum uenisset, si imperata non facerent, ad nutum
e uestigio diriperentur. 4 Docent, si omnino turris
concidisset, non posse milites contineri quid spe praedae
in urbem inrumperent urbemque delerent. Haec atque
eiusdem generis complura ut ab hominibus doctis magna
cum misericordia fletuque pronuntiantur.
XIII. 1 Quibus rebus commoti legati milites ex
opere deducunt, oppugnatione desistunt; operibus custodias
relinqunt. 2 Indutiarum quodam genere misericordia
facto, aduentus Caesaris expectatur. Nullum ex muro,
nullum 1 a nostris mittitur telum; ut re confecta, 2 omnes
curam et diligentiam remittunt. 3 Caesar enim per
litteras Trebonio magnopere mandauerat ne per uim oppi
dum expugnari pateretur, ne grauius permoti milites et
defectionis odio et contemptione sui et3 diutino labore
omnes puberes interficerent; 4 quod se facturos mina
bantur, aegreque tunc sunt retenti quin oppidum inrum-
70