Page 234 - Guerra civil
P. 234
CAYO JULIO CÉSAR
admoniti omnia ad defensionem parauerant. Itaque multis
interfectis reliquos infecta re in oppidum reppulerunt.
XV. 1 Trebonius ea quae sunt amissa multo maiore
militum studio administrare et reficere instituit. Nam 1 ubi
tantos suos labores et apparatus2 male cecidisse uiderunt
indutiisque per scelus uiolatis suam uirtutem irrisui fore
perdoluerunt, quod, unde agger omnino conportari posset,
nihil erat reliquum, omnibus arboribus longe lateque in
finibus Massiliensium excisis et conuectis, aggerem noui
generis atque inauditum ex latericiis duobus muris senum
pedum crassitudine atque eorum murorum contignatione
facere instituerunt, 3 aequa fere latitudine atque ille con
gesticius ex materia fuerat agger. 2 Vbi aut4 spatium
inter muros aut inbecillitas materiae postulare uideretur,
pilae interponuntur, trauersaria tigna iniciuntur, quae
firmamento 5 esse possint, et quicquid est contignatum cra
tibus consternitur, crates luto integuntur. 3 Sub tacto
miles dextra ac sinistra muro tectus, aduersus plutei
obiectu, operi quaecumque sunt usui, sine periculo sub-
portat. 4 Celeriter res administratur; diuturni laboris
detrimentum sollertia et uirtute militum breui reconciliatur.
Portae, quibus locis uidetur, eruptionis causa in muro
relinquuntur.
XVI. 1 Quod 1 ubi2 hostes uiderunt, ea 8 quae diu
longoque spatio 4 refici non posse sperassent, paucorum
dierum opera et laboreδ ita refecta, ut nullus perfidiae
72