Page 236 - Guerra civil
P. 236

CAYO  JULIO  CÉSAR


           neque  eruptioni  locus  esset  neque quicquam omnino  relin­

           queretur, qua aut telis 6  militibus 7  aut igni operibus noceri

           posset,      2  eodemque  exemplo  sentiunt  totam  urbem,
           qua sit aditus ab terra, muro turribusque circum  iri posse,

           sic  ut  ipsis  consistendi  in  suis  munitionibus  locus  non

           esset,  cum  paene  inaedificata  in  muris ab  exercitu  nostro
           moenia  uiderentur  ac  telum  manu  coiceretur,                    3  suo-

           rumque  tormentorum  usum,  quibus  ipsi  magna  sperauis-

           sent,  spatii  propinquitate  interire  parique  condicione  ex
           muro ac turribus  bellandi  data se uirtute nostris  adaequare

           non  posse  intellegunt,  ad  easdem  deditionis  condiciones

           recurrunt.


              XVII.           1  M.  Varro  in  ulteriore  Hispania  initio  cog­

           nitis  iis  rebus  quae  sunt  in  Italia  gestae  diffidens  Pom­

           peianis  rebus amicissime de  Caesare loquebatur:  2  prae­

           occupatum  sese  legatione  ab  Cn.  Pompeio,  teneri
           obstrictum  fide;  necessitudinem  quidem1  sibi  nihilo  mi­

           norem  cum  Caesare  intercedere,  neque  se  ignorare  quod

           esset  officium  legati,  qui  fiduciariam  operam  optineret,

           quae  uires  suae,  quae  uoluntas  erga  Caesarem  totius  pro-

           uinciae.       3  Haec  omnibus  ferebat  sermonibus  neque  se

           in  ullam  partem2  mouebat.               4  Postea  uero  cum  Cae­
           sarem  ad  Massiliam  detineri  cognouit,  copias  Petrei  cum

           exercitu  Afrani  esse  coniunctas,  magna  auxilia  conue-

            nisse, 8  magna  esse  in  spe  atque  expectari,  et  consentire

           omnem  citeriorem  prouinciam,  quaeque  postea  acciderant


                                                 73
   231   232   233   234   235   236   237   238   239   240   241