Page 240 - Guerra civil
P. 240

CAYO  JULIO  CÉSAR


            haec  erat  belli,  ut  se  cum  n   legionibus  Gadis  conferret,

            naues frumentumque omne ibi contineret; prouinciam enim

            omnem  Caesaris  rebus  fauere  cognouerat.  In  insula  fru­
            mento  nauibusque  comparatis  bellum  duci  non  difficile

            existimabat. 7

               7      Caesar  etsi  multis  necessariisque  rebus  in  Italiam

            reuocabatur,  tamen  constituerat  nullam  partem  belli  in
            Hispaniis  relinquere,  quod  magna  esse  Pompei  beneficia

            et  magnas  clientelas  in  citeriore  prouincia  sciebat.



               XIX.           1  Itaque  duabus  legionibus  missis  in  ulterio­

            rem  Hispaniam  cum  Q.  Cassio,  tribuno  plebis,  ipse  cum

            d c  equitibus  magnis  itineribus  praegreditur  edictumque

            praemittit,1  ad quam diem magistratus principesque omni­

            um  ciuitatum  sibi  esse  praesto  Cordubae  uellet.               2  Quo

            edicto tota  prouincia  peruulgato nulla  fuit  ciuitas  quin  ad
            id  tempus  partem  senatus  Cordubam  mitteret,  non  ciuis

            Romanus  paulo  notior  quin  ad  diem  conueniret.                   3  Si­

            mul ipse Cordubae conuentus per se portas Varroni clausit,

            custodias uigiliasque in turribus muroque  disposuit, cohor­

            tis  duas,  quae colonicae  appellabantur,  cum eo casu  uenis-

            sent,  tuendi  oppidi  causa  apud  se  retinuit.                 4  Isdem

            diebus  Carmonenses,  quae  est  longe  firmissima  totius

            prouinciae  ciuitas,  deductis  tribus  in  arcem  oppidi  cohor­

            tibus  a  Varrone praesidio, per  se  cohortes eiecit portasque

            praeclusit.


                                                  75
   235   236   237   238   239   240   241   242   243   244   245