Page 242 - Guerra civil
P. 242
CAYO JULIO CÉSAR
XX. 1 Hoc 1 uero magis properare Varro, ut cum
legionibus quam primum Gadis contenderet, ne itinere aut
traiectu intercluderetur, tanta ac tam secunda in Caesarem
uoluntas prouinciae repperiebatur. 2 Progreso ei paulo
longius litterae Gadibus redduntur, simul atque sit cogni
tum de edicto Caesaris, consensisse Gaditanos principes
cum tribunis cohortium quae essent ibi in praesidio, ut
Gallonium ex oppido expellerent, urbem insulamque Cae
sari seruarent. 3 Hoc inito consilio denuntiauisse
Gallonio ut sua sponte, dum sine periculo liceret, excede
ret Gadibus; si id non fecisset, sibi consilium capturos. 2
Hoc timore3 adductum Gallonium Gadibus excessisse.
4 His cognitis rebus, altera ex duabus legionibus, quae
uernacula appellabatur, ex castris Varronis, adstante et
inspectante ipso, signa sustulit seseque Hispalim recepit
atque in foro et porticibus sine maleficio consedit.
5 Quod factum adeo eius conuentus ciues Romani com-
probauerunt, ut domum ad se quisque hospitio cupidissime
reciperet. 6 Quibus rebus perterritus Varro, cum iti
nere conuerso sese Italicam uenturum praemisisset, certior
ab suis factus est praeclusas esse portas. 7 Tum uero
omni interclusus itinere ad Caesarem mittit paratum se esse
legionem, cui iusserit, tradere. Ille ad eum Sextum Caesa
rem mittit atque huic tradi iubet. 8 Tradita legione
Varro Cordubam ad Caesarem uenit; relatis ad eum publi-
76