Page 246 - Guerra civil
P. 246
CAYO JULIO CÉSAR
XXII. 1 Massilienses omnibus defessi malis,1 rei
frumentariae ad summam inopiam adducti, bis proelio
nauali superati, crebris eruptionibus fusi, graui etiam
pestilentia conflictati ex diutina conclusione et mutatione
uictus (panico enim uetere atque hordeo corrupto omnes
alebantur, quod ad huius modi casus antiquitus paratum
in publicum contulerant), deiecta turri, labefacta magna
parte muri, auxiliis prouinciarum et exercituum desperatis,
quos in Caesaris potestatem uenisse cognouerant, sese
dedere sine fraude constituunt. 2 Sed paucis ante diebus
L. Domitius, cognita Massiliensium uoluntate, nauibus m
comparatis, ex quibus duas familiaribus suis adtribuerat,
unam ipse conscenderat, nactus turbidam tempestatem pro
fectus est. 3 Hunc conspicatae naues 2 quae iussu Bruti
consuetudine cotidiana ad portum excubabant, sublatis an
coris sequi coeperunt. 4 Ex his unum ipsius nauigium
contendit et fugere perseuerauit auxilioque tempestatis ex
conspectu abiit, duo perterrita concursu nostrarum nauium
sese in portum receperunt. 5 Massilienses arma tormen-
taque ex oppido, ut est imperatum, proferunt, nauis ex
portu naualibusque educunt, pecuniam ex publico tradunt.
6 Quibus rebus confecti Caesar magis eos pro nomine et
uetustate 3 quam pro meritis in se ciuitatis conseruans duas
ibi legiones praesidio relinquit, ceteras in Italiam mittit;
ipse ad urbem proficiscitur.
XXIII. 1 Isdem temporibus 1 C. Curio in Africam
profectus ex Sicilia et iam ab initio copias P. Atti Vari
despiciens duas legiones ex m i quas a Caesare acceperat,
d equites transportabat biduoque et noctibus tribus nauiga-
tione consumptis appellit ad eum locum qui appellatur An-
78