Page 248 - Guerra civil
P. 248
CAYO JULIO CÉSAR
quillaria. 2 Hic locus abest a Clupeis passuum χχιι
milia habetque non incommodam aestate stationem et
duobus eminentibus promunturiis continetur. 3 Huius
aduentum L. Caesar filius cum x longis nauibus ad Clupea
praestolans, quas nauis Vticae ex praedonum bello sub
ductas P. Attius reficiendas huius belli causa curauerat,
ueritus nauium multitudinem ex alto refugerat, adpulsa-
que ad proximum litus trireme constrata et in litore relicta
pedibus Hadrumetum profugerat. 4 Id oppidum C.
Considius Longus unius legionis praesidio tuebatur.
Reliquae Caesaris naues eius fuga se Hadrumetum rece
perunt. 5 Hunc secutus Marcius Rufus quaestor naui
bus xii, quas praesidio onerariis nauibus Curio ex Sicilia
eduxerat, postquam in litore relictam nauem conspexit,
hanc remulco abstraxit; ipse ad C. Curionem cum classe
redit.
XXIV. 1 Curio Marcium Vticam nauibus praemittit;
ipse eodem cum exercitu proficiscitur biduique iter pro
gressus ad flumen Bagradam peruenit. 2 Ibi C. Cani
nium Rebilum legatum cum legionibus reliquit; ipse cuín
equitatu antecedit ad Castra exploranda Cornelia, quod
is locus peridoneus castris habebatur. 3 Id autem est
iugum derectum eminens in mare, utraque ex parte pra
eruptum atque asperum, sed tamen paulo leniore fastigio
ab ea parte, quae ad Vticam uergit. 4 Abest derecto
itinere ab Vtica paulo amplius passus mille. Sed hoc itinere
est fons, quo mare succedit longius,1 lateque is locus
restagnat; quem si qui uitare uoluerit,2 sex milium circuitu
in oppidum peruenit.
79