Page 250 - Guerra civil
P. 250
CAYO JULIO CÉSAR
XXV. 1 Hoc explorato loco Curio castra Vari cons
picit muro oppidoque coniuncta 1 ad portam quae appe
llatur Bélica, admodum munita natura loci, una ex parte
ipso oppido Vtica, altera a theatro, quod est ante oppidum,
substructionibus eius operis maximis,2 aditu ad castra
difficili et angusto. 2 Simul animaduertit multa un
dique portari atque agi plenissimis uiis,3 quae repentini
tumultus timore ex agris in urbem conferantur. 3 Huc
equitatum mittit ut diriperet atque haberet loco praedae;
eodemque tempore his rebus subsidio4 d c equites Numi
dae ex oppido peditesque cccc mittuntur a Varo, quos au-
xili causa rex Iuba paucis diebus ante Vticam miserat.
4 Huic et paternum hospitium cum Pompeio et simultas
cum Curione intercedebat, quod tribunus plebis legem
promulgauerat, qua lege5 regnum Iuba publicauerat.
5 Concurrunt equites inter se; neque uero primum impe
tum nostrorum Numidae ferre potuerunt, sed, interfectis
circiter cxx, reliqui se in castra ad oppidum receperunt.
6 Interim aduentu longarum nauium Curio pronuntiari
onerariis nauibus 6 iubet, quae stabant ad Vticam numero
circiter cc, se in hostium habiturum loco qui non ex
uestigio ad Castra Cornelia naues traduxisset. 7 Qua
pronuntiatione facta, temporis puncto sublatis ancoris, om
nes Vticam relinquunt et quo imperatum est transeunt.
Quae res omnium rerum copia compleuit exercitum.
80