Page 252 - Guerra civil
P. 252
CAYO JULIO CÉSAR
XXVI. 1 His rebus gestis Curio se in castra ad Ba
gradam recipit atque uniuersi exercitus conclamatione im
perator appellatur posteroque die Vticam exercitum ducit
et prope oppidum castra ponit. 2 Nondum opere castro
rum perfecto equites ex statione nuntiant magna auxilia
equitum peditumque ab rege missa Vticam uenire; eodem-
que tempore uis magna pulueris cernebatur, et uestigio
temporis primum agmen erat in conspectu. 3 Nouitate
rei Curio permotus praemittit equites, qui primum impetum
sustineant ac morentur; ipse celeriter ab opere deductis
legionibus aciem instruit. 4 Equites committunt proe
lium et, priusquam plane legiones explicari et consistere
possent, tota auxilia regis impedita ac perturbata,1 quod
nullo ordine et sine timore2 iter fecerant, in fugam [se]
coiciunt equitatuque omni fere incolumi, quod se per litora
celeriter in oppidum recipit, magnum peditum numerum
interficiunt.
XXVII. 1 Proxima nocte centuriones Marsi duo ex
castris Curionis cum manipularibus suis xxii ad Attium
Varum perfugiunt. 2 Hi siue uere quam habuerant
opinionem ad eum perferunt, siue etiam auribus Vari
seruiunt (nam quae uolumus, ea credimus libenter, et quae
sentimus ipsi, reliquos sentire speramus) confirmant qui
dem certe totius exercitus animos alienos esse a Curione
maximeque opus esse in conspectum exercitum uenire et
conloquendi dare facultatem. 3 Qua opinione adductus
Varus postero die mane legiones ex castris educit. Facit
81