Page 254 - Guerra civil
P. 254
CAYO JULIO CÉSAR
idem Curio, atque una ualle non magna interiecta suas
uterque copias instruit.
XXVIII. 1 Erat in exercitu Vari Sext. Quintilius
Varus, quem fuisse Corfini supra demostratum est. Hic
dimissus a Caesare in Africam uenerat, legionesque eas
transduxerat Curio *quas superioribus temporibus Corfi
nio receperat Caesar, adeo ut, paucis mutatis centurionibus,
idem ordines manipulique constarent. 2 Hanc nanctus
appellationis 1 causam Quintilius circumire aciem Curio
nis atque obsecrare milites coepit, ne primam sacramenti,
quod apud Domitium atque apud se quaestorem dixissent,
memoriam deponerent neu contra eos arma ferrent qui
eadem essent usi Fortuna eademque in obsidione porpessi,
neu pro iis pugnarent a quibus cum contumelia perfugae
appellarentur. 3 Huc pauca ad spem largitionis 2 addi
dit, quae ab sua liberalitate, si se atque Attium secuti
essent, expectare deberent. 4 Hac habita oratione, .nu
llam in partem ab exercitu Curionis fit significatio, atque
ita suas uterque copias reducit. '
XXIX. 1 Atque in castris Curionis magnus omnium
incessit timor animis; is uariis hominum sermonibus cele
riter augetur. Vnusquisque enim opiniones fingebat et
ad id quod ab alio audierat sui aliquid timoris addebat.
2 Hoc ubi uno auctore ad plures permanauerat, atque
alius alii tradiderat, plures auctores eius rei uidebantur.
f 3 Ciuile bellum genus hominum quod licere libere
facere et sequi quod uellet legiones hae quae paulo ante
82