Page 258 - Guerra civil
P. 258

CAYO  JULIO  CÉSAR


             si  áccepto  magno  detrimento  ab  oppugnatione  castrorum

             discedimus?  Quasi  non  et  felicitas  rerum  gestarum  exer­

             citus  beneuolentiam  imperatoribus  et  res  aduersae  odia
             concilient!       4  Castrorum  autem  mutatio quid  habet  nisi

             turpem  fugam  et  desperationem  omnium  et  alienationem

             exercitus?  Nam  neque  pudentis  suspicari  oportet  sibi

             parum  credi,  neque  improbos  scire  sese  timeri,  quod  illis
             lecentiam  timor  augeat  noster,  his  studia  deminuat.

             5  Quod  si  iam»,  inquit,  «haec  explorata  habeamus,  quae,

             de  exercitus  alienatione  dicuntur,  quae  quidem  ego  aut

            omnino falsa aut certe minora opinione esse confido, quan­
            to  haec  dissimulari  et  occultari  quam  per  nos  confirmari

            praestet?        6  An  non,  uti  corporis uulnera,  ita exercitus

            incommoda sunt  tegenda,  ne  spem  aduersariis  augeamus?

            7  At  etiam,  ut  media  nocte  proficiscamur,  addunt,  quo

            maiorem,  credo,  licentiam  habeant  qui  peccare  conentur.
            Namque, huius  modi  res  aut  pudore  aut  metu  tenentur,

            quibus  rebus  nox  maxime  aduersaria  est.                  8  Quare3

            neque  tanti  sum  animi,  ut  sine  spe  castra  obpugnanda

            censeam,  neque  tanti  timoris,  uti  spe  deficiam;  atque

            omnia  prius  experienda  arbitror  magnaque  ex  parte  iam

            me  una  uobiscum  de  re  iudicium  facturum  confido.»



             -  XXXII.        1  Dimisso  consilio,  contionem  aduocat  mi­

            litum.  Commemorat  quo  sit  eorum  usus  studio  ad  Cor­

            finium  Caesar,  ut  magnam  partem  Italiae  beneficio  atque


                                                84
   253   254   255   256   257   258   259   260   261   262   263