Page 260 - Guerra civil
P. 260

CAYO  JULIO  CÉSAR


           auctoritate  eorum  suam  fecerit.              2  «Vos1  enim  ues-

           trumque  factum»,  inquit,  «omnia  deinceps  municipia  sunt

           secuta,  neque sine  causa  et  Caesar  amicissime  de  uobis  et
           illi2  grauissime  iudicauerunt.             3  Pompeius  enim  nullo

           proelio  pulsus  uestri  facti  praeiudicio  demotus  Italia  ex­

           cessit;  Caesar  me,  quem  sibi  carissimum  habuit,  prouin-
           ciam  Siciliam  atque  Africam,  sine  quibus  urbem  atque

           Italiam  tueri  non potest,  uestrae  fidei  commisit.              4  Ad­

           sunt  qui  uos  hortentur  ut  a  nobis  desciscatis.  Quid  enim
           est  illis  optatius  quam  uno  tempore  et  nos  circumuenire

           et  uos nefario  scelere  obstringere?  Aut  quid  irati  grauius

           de  uobis  sentire  possunt  quam  ut  eos  prodatis  qui  se
           uobis omnia  debere iudicant, in eorum potestatem ueniatis

           qui  se  per  uos  perisse  existimant?            5  An  uero  in His­
           pania  res  gestas  Caesaris  non  audistis?  duos pulsos  exer­

           citus;  duos  superatos  duces;  duas  receptas  prouincias;

           haec acta  diebus  xl,  quibus  in conspectum  aduersariorum
           uenerit  Caesar.          6  An,  qui  incolumes  resistere  non

           potuerunt,  perditi  resistant?  Vos  autem,  incerta  uictoria

           Caesarem  secuti,  diiudicata  iam  belli  fortuna  uictum  se­

           quamini,  cum  uestri  officii  praemia  percipere  debeatis?
            7  Desertos enim se ac proditos 8  a uobis dicunt et prioris

           sacramenti mentionem  faciunt.               8  Vosne uero L.  Domi­

           tium,  an  uos  Domitius  deseruit?  Nonne4  extremam  pati
            fortunam  paratos  proiecit  ille?  Nonne  sibi  clam  uobis

           salutem  fuga  petiuit?  Nonne  proditi  per  illum  Caesaris

            beneficio  estis  conseruati?           9  Sacramento  quidem  uos
   255   256   257   258   259   260   261   262   263   264   265