Page 262 - Guerra civil
P. 262

CAYO . JULIO  CÉSAR


            tenere  qui  potuit,  cum  proiectis  fascibus  et  deposito  im­

            perio  priuatus  et  captus  ipse  in alienam  uenisset  potesta­
            tem?       10  Relinquitur  noua  religio, ut eo neglecto  sacra­

            mento quo  tenemini,  respiciatis  illud  quod  deditione  ducis

            et  capitis  deminutione  sublatum  est.              11  At,  credo,  si

            Caesarem probatis,  in  me  offenditis.  Qui  de  meis  in  uos
            meritis  praedicaturus  non  sum,  quae  sunt  adhuc  et  mea

            uoluntate  et  uestra  expectatione  leuiora;  sed  tamen  sui

            laboris  milites  semper  euentu  belli  praemia  petiuerunt,

           qui  qualis  sit  futurus,  ne  uos  quidem  dubitatis.  Diligen­

            tiam  quidem  nostram  aut,  quem  ad  finem  adhuc  res  pro­
            cessit.  Fortunam  cur  praeteream?               12  An  paenitet  uos

           quod 5  saluum  atque  incolumem  exercitum  nulla  omnino

            naue desiderata traduxerim ?  Quod  classem hostium primo

            impetu  adueniens  profligauerim?  Quod  bis  per  biduum

            equestri  proelio  superauerim ?  Quod  ex  portu  sinuque
           aduersariorum  cc  naues  oneratas  adduxerim  eoque  illos

            compulerim,  ut  neque pedestri  itinere  neque nauibus com­

           meatu  iuuari  possint?            13  Hac  uos  Fortuna  atque  his

           ducibus repudiatis, an Corfiniensem ignominiam, an Italiae

            fugam,  an  Hispaniarum  deditionem,  Africi  belli  praeiudi-

           cia,  sequimini?         14  Equidem  me  Caesaris  militem  dici

           uolui,  uos6  me  imperatoris  nomine  appellauistis.  Cuius

            si  uos  paenitet,  uestrum  uobis 7  beneficium  remitto,  mihi

           meum  restituite  nomen,  ne  ad  contumeliam  honorem  de­
           disse uideamini.»



                                                86
   257   258   259   260   261   262   263   264   265   266   267