Page 266 - Guerra civil
P. 266
CAYO JULIO CÉSAR
milites ea quae pridie sibi confirmassent, sequi sese iubet
et praecurrit ante omnes. Adeoque erat impedita uallis, ut
in ascensu nisi subleuati a suis primi non facile eniteren
tur. 6 Sed praeoecupatus animus Attianorum militum
timore e t3 fuga et caede suorum nihil de resistendo cogi-
tabat, omnesque iam se ab equitatu circumueniri arbitra
bantur. Itaque priusquam telum abici posset aut nostri
propius accederent, omnis Vari acies terga uertit, seque
in castra recepit.
XXXV. 1 Qua in fuga Fabius Paelignus quidam ex
infimis ordinibus de exercitu Curionis primum agmen
fugientium consecutus magna uoce Varum nomine appel
lans requirebat, uti unus esse ex eius militibus et monere
aliquid uelle ac dicere uideretur. 2 Vbi ille saepius
appellatus aspexit ac restitit et quis esset aut quid uellet
quaesiuit, humerum apertum gladio appetit, paulumque
afuit quin Varum interficeret; quod ille periculum sublato
ad eius conatum scuto uitauit. Fabius a proximis militibus
circumuentus interficitur. 3 Hac fugientium multitu
dine ac turba 1 portae castrorum occupantur atque iter
impeditur, pluresque in eo loco sine uulnere quam in
proelio aut fuga intereunt, neque multum afuit quin etiam
castris expellerentur, ac nonnulli protinus eodem cursu in
oppidum contenderunt. 4 Sed cum loci natura et mu
nitio castrorum adiri tunc prohibebat, tum quod ad proe
lium egressi Curionis milites iis rebus indigebant quae ad
oppugnationem castrorum erant usui. 5 Itaque Curio
exercitum in castra reducit suis omnibus praeter Fabium
88