Page 238 - Guerra civil
P. 238
CAYO JULIO CÉSAR
de angustiis ad Ilerdam rei frumentariae accepit, atque
haec ad eum latius atque inflatius 4 Afranius perscribebat,
se quoque ad motus Fortunae mouere coepit.
XVIII. 1 Dilectum habuit tota prouincia, legionibus
conpletis duabus cohortes circiter xxx alarias addidit.
Frumenti magnum numerum coegit, quod Massiliensibus,
item quod Afranio Petreioque mitteret.1 Naues longas
x Gaditanis ut facerent imperauit, complures praeterea
[in] Hispali faciendas curauit. 2 Pecuniam omnem
omniaque ornamenta ex fano Herculis in oppidum Gadis
contulit; eo sex cohortes praesidii causa ex prouincia misit
Gaiumque Gallonium equitem Romanum familiarem Do
mitii, qui eo procurandae hereditatis causa uenerat missus
a Domitio, oppido Gadibus praefecit; arma omnia priuata
ac publica in domum Galloni contulit. 3 Ipse habuit
graues in Caesarem contiones. Saepe ex tribunali prae-
dicauit aduersa Caesarem proelia fecisse, magnum nume
rum ab eo militum ad Afranium perfugisse; haec se certis
nuntiis, certis auctoribus comperisse. 4 Quibus rebus
perterritos ciuis Romanos eius prouinciae sibi ad rem
publicam administrandam HS c l x x x 2 et argenti pondo 8
xx milia, tritici modium4 cxx milia polliceri coegit.
5 Quas 5 Caesari esse amicas ciuitates arbitrabatur, his
grauiora onera iniungebat praesidiaque eo deducebat et
iudicia in priuatos reddebat qui uerba atque orationem
aduersus rem publicam habuissent; eorum bona in publicum
oddicebat. Prouinciam 6 omnem in sua et Pompei uerba ius
iurandum adigebat. 6 Cognitis iis rebus quae sunt
gestae in citeriore Hispania, bellum parabat. Ratio auteni
74