Page 232 - Guerra civil
P. 232
CAYO JULIO CÉSAR
perent, grauiterque eam rem tulerunt, quod stetisse per
Trebonium quominus oppido potirentur, uidebatur.
XIV. 1 A t1 hostes sine fide tempus2 atque occa
sionem fraudis ac doli quaerunt interiectisque aliquot
diebus, nostris languentibus atque animo remissis, subito
meridiano tempore, cum alius discessisset, alius ex diutino
labore in ipsis operibus quieti se dedisset, arma uero
omnia reposita contectaque essent, portis [se] foras erum
punt, 3 secundo magnoque uento ignem operibus inferunt.
2 Hunc sic distulit uentus uti uno tempore agger, plutei,
testudo, turris, tormenta 4 flammam conciperent et prius
haec omnia consumerentur quam quemadmodum accidisset
animaduerti posset. 3 Nostri repentina Fortuna per
moti arma quae possunt arripiunt, alii ex castris sese
incitant. Fit in hostis impetus eorum, sed de muro sagittis
tormentisque5 fugientes persequi prohibentur. 4 Illi
sub murum se recipiunt ibique musculum turrimque late
riciam libere incendunt. Ita multorum mensum labor hos
tium perfidia et ui tempestatis 6 puncto temporis interiit.
5 Temptauerunt hoc idem Massilienses postero die. Ean
dem nacti tempestatem maiore cum fiducia ad alteram
turrim aggeremque eruptione pugnauerunt multumque
ignem intulerunt. 6 Sed ut superioris temporis conten
tionem nostri omnem remiserant, ita proximi diei casu
71