Page 224 - Guerra civil
P. 224

CAYO  JULIO  CÉSAR


            3  Postea uero,  ut est rerum  omnium magister usus, homi­
            num adhibita sollertia, inuentum est magno esse usui posse,

            si  haec  esset  in  altitudinem  turris  elata.  Id  hac  ratione
            perfectum  est.



               IX.          1  Vbi  turris  altitudo  perducta  est  ad  contabula­

            tionem, eam in parietes instruxerunt ita ut capita tignorum
            extrema  parietum  structura  tegerentur,  ne  quid  emineret

            ubi ignis hostium adhaeresceret.              2  Hanc insuper 1  con­
            tignationem,  quantum  tectum  plutei  ac  uinearum  passum
            est,  latericulo  adstruxerunt  supraque  eum  locum  ii  tigna

            transuersa  iniecerunt  non  longe  ab  extremis  parietibus,

            quibus  suspenderent  eam  contignationem,  quae  turri  tegi­
            mento  esset  futura,  supraque  ea  tigna  derecto  transuersas
            trabes iniecerunt easque axibus religauerunt.                 3  Has tra­

            bes  paulo  longiores  atque  eminentiores  quam  extremi

            parietes  erant  effecerunt,  ut  esset  ubi tegimenta  praepen­
            dere  possent  ad  defendendos  ictus  ac  repellendos,  cum

            intra eam contignationem parietes extruerentur;                    4  eam-
            que contabulationem  summam lateribus  lutoque constraue-

            runt,  ne  quid  ignis  hostium  nocere  posset,  centonesque
            insuper iniecerunt, ne aut tela tormentis missa tabulationem

            perfringerent aut saxa ex catapultis latericium discuterent.
            5  Storias autem  ex funibus ancorariis m   in longitudinem

            parietum  turris  latas  m i  pedes  fecerunt  easque  ex  tribus
            partibus  quae  ad  hostes  uergebant  eminentibus  trabibus

            circum  turrim  praependentes  religauerunt;  quod  unum

            genus  tegimenti  aliis  locis  erant  experti  nullo  telo  neque
            tormento  traici  posse.          6  Vbi  uero  ea  pars  turris  quae



                                                 67
   219   220   221   222   223   224   225   226   227   228   229